라틴어 문장 검색

Ipse dehinc coruus, leso quasi corpore prorsus, Squalidus et tristis, bubonibus incipit istis, Prostratus terrae, sua quaeque pudenda referre:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:14)
Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:10)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:3)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장3)
simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장7)
Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 79장4)
Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장2)
nunc squalida, vilis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:271)
Est ignota procul nostraeque impervia menti, vix adeunda deis, annorum squalida mater, inmensi spelunca aevi, quae tempora vasto suppeditat revocatque sinu.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:218)
Suetonium Paulinum ac Licinium Proculum tristi mora squalidos tenuit, donec auditi necessariis magis defensionibus quam honestis uterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장3)
"Ablue corpus inluvie terrenisque sordibus squalidum:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 22:5)
Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant, ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset, custodes procul sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 23:2)
squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION